December 7th, 2019

III XLIV. In Ligurinum.

Occurrit tibi nemo quod libenter,
quod quacumque venis fuga est, et ingens
circa te, Ligurine, solitudo –
quid sit scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc valde vitium periculosum est –
non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios improbus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis, et legis sedenti,
currenti legis, et legis cacanti;
in thermas fugio – sonas ad aurem,
piscinam peto – non licet natare,
ad cenam propero – tenes euntem,
ad cenam venio – fugas sedentem,
lassus dormio — suscitas iacentem.
Vis quantum facias mali videre?
Vir iustus, probus, innocens – timeris.

Обсценная тема и/или ненормативная лексика; caveat lector.
Марциал не по-детски»)

Collapse )