IV X. Ad Faustinum.

Dum novus est, nec adhuc rasa mihi fronte libellus,
      pagina dum tangi non bene sicca timet,
i puer, et caro perfer leve munus amico,
      qui meruit nugas primus habere meas.
Curre, sed instructus; comitetur Punica librum
      spongia – muneribus convenit illa meis.
Non possunt nostros multae, Faustine, liturae
      emendare iocos – una litura potest.

Collapse )

IV VIII. Ad Euphemum.

Prima salutantes atque altera conterit hora,
      exercet raucos tertia causidicos,
in quintam varios extendit Roma labores,
      sexta quies lassis, septima finis erit,
sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
      imperat exstructos frangere nona toros,
hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum –
      temperat ambrosias cum tua cura dapes,
et bonus aetherio laxatur nectare Caesar,
      ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos – gressu timet ire licenti
      ad matutinum nostra Thalia Iovem.

Collapse )

IV VII. Ad Hyllum.

Cur here quod dederas hodie, puer Hylle, negasti?
      Durus tam subito, qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
      O nox quam longa es, quae facis una senem!
Quid nos derides? Here qui puer, Hylle, fuisti,
      dic nobis, hodie qua ratione vir es?

Обсценная тема и/или ненормативная лексика; caveat lector.
Марциал не по-детски»)

Collapse )

IV V. Ad Fabianum.

Vir bonus et pauper, linguaque et pectore verus –
      quid tibi vis urbem qui, Fabiane, petis?
Qui nec leno, potes nec comissator haberi,
      nec pavidos tristi voce citare reos,
nec potes uxorem cari corrumpere amici,
      nec potes algentes arrigere ad vetulas,
vendere nec vanos circa Palatia fumos,
      plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro –
unde, miser, vives? “Homo certus, fidus amicus.”
      Hoc nihil est! Numquam sic Philomelus eris.

Collapse )

IV IV. In Bassam.

Quod siccae redolet palus lacunae,
crudarum nebulae quod Albularum,
piscinae vetus aura quod marinae,
quod pressa piger hircus in capella,
lassi Bardaicus quod evocati,
quod bis murice vellus inquinatum,
quod ieiunia sabbatariarum,
maestorum quod anhelitus reorum,
quod spurcae moriens lucerna Ledae,
quod ceromata faece de Sabina,
quod vulpis fuga, viperae cubile –
mallem quam quod oles olere, Bassa.

Collapse )

IV III. De nivibus.

Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
      defluat in voltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
      concretas pigro frigore ridet aquas –
sidus Hyperborei solitus lassare Bootae,
      et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lascivit aquis, et ab aethere ludit?
      Suspicor has pueri Caesaris esse nives.

Collapse )

IV I. De natali Domitiani.

Caesaris alma dies, et luce sacratior illa
      conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem, –
longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo,
      semper et hoc voltu, vel meliore, nite.
Hic colat Albano Tritonida multus in auro;
      perque manus tantas plurima quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro,
      et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidem, Superi, petimus – sed debita terris!
      Pro tanto quae sunt improba vota deo?

Collapse )