Category: еда

III LX. In Ponticum.

Cum vocer ad cenam, non iam venalis ut ante, –
      cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino –
      sugitur inciso mitulus ore mihi;
sunt tibi boleti – fungos ego sumo suillos;
      res tibi cum rhombo est – at mihi cum sparulo;
aureus immodicis turtur te clunibus implet –
      ponitur in cavea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno, cum tecum, Pontice, cenem?
      Sportula quod non est – prosit; edamus idem.

Collapse )

III LVIII. Ad Bassum, de villa Faustini.

Baiana nostri villa, Basse, Faustini
non otiosis ordinata myrtetis,
viduaque platano tonsilique buxeto
ingrata lati spatia detinet campi –
sed rure vero barbaroque laetatur.
Hic farta premitur angulo Ceres omni,
et multa fragrat testa senibus autumnis;
hic post Novembres, imminente iam bruma,
seras putator horridus refert uvas.
Truces in alta valle mugiunt tauri,
vitulusque inermi fronte prurit in pugnam;
vagatur omnis turba sordidae chortis –
argutus anser, gemmeique pavones,
nomenque debet quae rubentibus pinnis,
et picta perdix, Numidicaeque guttatae,
et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
sonantque turres plausibus columbarum –
gemit hinc palumbus, inde cereus turtur;
avidi secuntur vilicae sinum porci,
matremque plenam mollis agnus exspectat.
Cingunt serenum lactei focum vernae,
et larga festos lucet ad lares silva.
Non segnis albo pallet otio caupo,
nec perdit oleum lubricus palaestrita –
sed tendit avidis rete subdolum turdis,
tremulave captum linea trahit piscem,
aut impeditam cassibus refert dammam;
exercet hilares facilis hortus urbanos,
et, paedagogo non iubente, lascivi
parere gaudent villico capillati,
et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec venit inanis rusticus salutator –
fert ille ceris cana cum suis mella,
metamque lactis Sassinate de silva,
somniculosos ille porrigit glires,
hic vagientem matris hispidae fetum,
alius – coactos non amare capones.
Et dona matrum vimine offerunt texto
grandes proborum virgines colonorum.
Facto vocatur laetus opere vicinus;
nec avara servat crastinas dapes mensa,
vescuntur omnes, ebrioque non novit
satur minister invidere convivae.
At tu sub Urbe possides famem mundam,
et turre ab alta prospicis meras laurus,
furem Priapo non timente securus,
et vinitorem farre pascis urbano,
pictamque portas, otiosus, ad villam
holus, ova, pullos, poma, caseum, mustum.
Rus hoc vocari debet, an domus longe?

Collapse )

III L. In Ligurinum.

Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi –
      versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
Deposui soleas – affertur protinus ingens
      inter lactucas oxygarumque liber;
alter perlegitur dum fercula prima morantur;
      tertius est nec adhuc mensa secunda venit;
et quartum recitas, et quintum denique librum.
      Putidus est totiens si mihi ponis aprum!
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
      cenabis solus iam, Ligurine, domi.

Collapse )

III XLVII. De Basso.

Capena grandi porta qua pluit gutta,
Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus,
et qua pusilli fervet Herculis fanum –
Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
omnis beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules,
et utrumque porrum sessilesque lactucas,
pigroque ventri non inutiles betas;
illic coronam pinguibus gravem turdis,
leporemque laesum Gallici canis dente,
nondumque victa lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam
sed tuta faeno cursor ova portabat.
Urbem petebat Bassus? Immo rus ibat.

Collapse )

III XLV. De Eodem.

Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae –
      ignoro; fugimus nos, Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est, dapibusque instructa superbis,
      sed nihil omnino te recitante placet.
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem,
      nec volo boletos, ostrea nolo – tace.

Collapse )