Category: животные

III XLVII. De Basso.

Capena grandi porta qua pluit gutta,
Phrygiumque Matris Almo qua lavat ferrum,
Horatiorum qua viret sacer campus,
et qua pusilli fervet Herculis fanum –
Faustine, plena Bassus ibat in raeda,
omnis beati copias trahens ruris.
Illic videres frutice nobili caules,
et utrumque porrum sessilesque lactucas,
pigroque ventri non inutiles betas;
illic coronam pinguibus gravem turdis,
leporemque laesum Gallici canis dente,
nondumque victa lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam
sed tuta faeno cursor ova portabat.
Urbem petebat Bassus? Immo rus ibat.

Collapse )

III XIX. De vipera in ore ursae.

Proxima Centenis ostenditur ursa columnis,
      exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos alludens temptat hiatus
      pulcher Hylas, teneram mersit in ora manum.
Vipera sed caeco scelerata latebat in aere,
      vivebatque anima deteriore fera.
Non sensit puer esse dolos – nisi dente recepto
      dum perit. O facinus, falsa quod ursa fuit!

Collapse )