Category: литература

III XLIV. In Ligurinum.

Occurrit tibi nemo quod libenter,
quod quacumque venis fuga est, et ingens
circa te, Ligurine, solitudo –
quid sit scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc valde vitium periculosum est –
non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios improbus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis, et legis sedenti,
currenti legis, et legis cacanti;
in thermas fugio – sonas ad aurem,
piscinam peto – non licet natare,
ad cenam propero – tenes euntem,
ad cenam venio – fugas sedentem,
lassus dormio — suscitas iacentem.
Vis quantum facias mali videre?
Vir iustus, probus, innocens – timeris.

Обсценная тема и/или ненормативная лексика; caveat lector.
Марциал не по-детски»)

Collapse )

III XXXVIII. Ad Sextum.

Quae te causa trahit, vel quae fiducia Romam,
      Sexte? Quid aut speras, aut petis inde? Refer.
“Causas”, inquis, “agam, Cicerone disertior ipso,
      atque erit in triplici par mihi nemo foro.”
Egit Atestinus causas, et Civis – utrumque
      noras, – sed neutri pensio tota fuit.
“Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis;
      audieris – dices esse Maronis opus.”
Insanis; omnes gelidis quicumque lacernis
      sunt tibi Nasones Vergiliosque vides.
“Atria magna colam.” Vix tres aut quattuor ista
      res aluit; pallet cetera turba fame.
“Quid faciam suade! Nam certum est vivere Romae.”
      Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

Collapse )

III XX. De Canio.

Dic, Musa, quid agat Canius meus Rufus!
Utrumne chartis tradit ille victuris
legenda temporum acta Claudianorum,
an quae Neroni falsus astruit scriptor?
An aemulatur improbi iocos Phaedri?
Lascivus elegis an severus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An, otiosus in schola poetarum,
lepore tinctos Attico sales narrat?
Hinc si recessit, porticum terit templi,
an spatia carpit, lentus, Argonautarum?
An delicatae sole, rursus, Europae
inter tepentes post meridie buxos
sedet ambulatve liber acribus curis?
Titine thermis an lavatur Agrippae,
an impudici balneo Tigellini?
An rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
An aestuantis iam profectus ad Baias,
piger, Lucrino nauculatur in stagno?
“Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet.”

Collapse )

III V. Ad eumdem.

Vis commendari, sine me cursurus in Urbem,
      parve liber, multis, an satis unus erit?
Unus erit, mihi crede, satis, cui non eris hospes, –
      Iulius, assiduum nomen in ore meo.
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae –
      quos tenuit Daphnis nunc tenet ille lares.
Est illi coniunx, quae te manibusque sinuque
      excipiet, tu vel pulverulentus eas.
Hos tu seu pariter, sive hanc illumve priorem
      videris, hoc dices “Marcus avere iubet” –
et satis est. Alios commendet epistula; peccat
      qui commendandum se putat esse suis.

Collapse )

III IV. Ad librum suum.

Romam vade, liber; si veneris unde requiret –
      Aemiliae dices de regione viae.
Si quibus in terris, qua simus in urbe rogabit –
      Corneli referas me licet esse Foro.
Cur absim quaeret, breviter tu multa fatere:
      “Non poterat vanae taedia ferre togae.”
“Quando venit?” dicet, tu respondeto: “Poeta
      exierat; veniet cum citharoedus erit.”

Collapse )

III II. Ad librum suum.

Cuius vis fieri, libelle, munus?
Festina tibi vindicem parare –
ne nigram, cito raptus, in culinam
cordylas madida tegas papyro,
vel turis piperisve sis cucullus.
Faustini fugis in sinum? Sapisti!
Cedro nunc licet ambules perunctus,
et frontis gemino decens honore –
pictis luxurieris umbilicis,
et te purpura delicata velet,
et cocco rubeat superbus index.
Illo vindice nec Probum timeto!

Collapse )

Martialis curriculum vitae

Проапдейтил био М., в частности уточнил даты. У него есть несколько конкретных указаний на свой возраст, срок пребывания в Риме, и т.п., также как несколько отсылок к событиям даты которых подтверждены. Сопоставляя эти данные, большинство известных пунктов био можно восстановить с большой точностью. + Включил вообще все упоминания М. о себе самом, кроме имеющих отношение к друзьям, подружкам, рабам, и т.п.

Collapse )