Category: общество

III XLVI. Ad Candidum.

Exigis a nobis operam sine fine togatam;
      non eo, libertum sed tibi mitto meum.
“Non est,” inquis, “idem.” Multo plus esse probabo.
      Vix ego lecticam subsequar – ille feret;
In turbam incideris – cunctos umbone repellet,
      Invalidum est nobis ingenuumque latus;
quidlibet in causa narraveris – ipse tacebo,
      at tibi tergeminum mugiet ille “sophos”;
lis erit – ingenti faciet convicia voce,
      esse pudor vetuit fortia verba mihi.
“Ergo nihil nobis,” inquis, “praestabis amicus?”
      Quidquid libertus, Candide, non poterit.

Collapse )

III XXXVIII. Ad Sextum.

Quae te causa trahit, vel quae fiducia Romam,
      Sexte? Quid aut speras, aut petis inde? Refer.
“Causas”, inquis, “agam, Cicerone disertior ipso,
      atque erit in triplici par mihi nemo foro.”
Egit Atestinus causas, et Civis – utrumque
      noras, – sed neutri pensio tota fuit.
“Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis;
      audieris – dices esse Maronis opus.”
Insanis; omnes gelidis quicumque lacernis
      sunt tibi Nasones Vergiliosque vides.
“Atria magna colam.” Vix tres aut quattuor ista
      res aluit; pallet cetera turba fame.
“Quid faciam suade! Nam certum est vivere Romae.”
      Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

Collapse )