Category: отношения

III XI. Ad Quintum.

Si tua nec Thais, nec lusca est, Quinte, puella,
      cur in te factum distichon esse putas?
Sed simile est aliquid – pro Laide Thaida dixi.
      Dic mihi, quid simile est – Thais et Hermione?
Tu tamen es Quintus; mutemus nomen amantis –
      si non vult Quintus, Thaida Sextus amet.

Collapse )