Category: политика

III XVI. In Cerdonem.

Das gladiatores, sutorum regule, Cerdo;
      quodque tibi tribuit subula – sica rapit.
Ebrius es – neque enim faceres hoc sobrius unquam,
      ut velles corio ludere, Cerdo, tuo.
Lusisti corio; sed te, mihi crede, memento
      nunc in pellicula, Cerdo, tenere tua.

Collapse )