Category: религия

III XXIV. De haruspice hernioso.

Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
      hircus, Bacche, tuis victima grata focis.
Quem Tuscus mactare deo cum vellet haruspex,
      dixerat agresti forte rudique viro
ut cito testiculos et acuta falce secaret,
      taeter ut immundae carnis abiret odor.
Ipse super virides aras luctantia pronus
      dum resecat cultro colla premitque manu,
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
      Occupat hanc ferro rusticus atque secat
(hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
      talibus et fibris numina prisca coli).
Sic modo qui Tuscus fueras nunc Gallus haruspex,
      dum iugulas hircum factus es ipse caper.

Обсценная тема и/или ненормативная лексика; caveat lector.
Марциал не по-детски»)

Collapse )