Category: финансы

III X. In Philomusum.

Constituit, Philomuse, pater tibi milia bina
      menstrua, perque omnis praestitit illa dies,
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
      et vitiis essent danda diurna tuis.
Idem te moriens heredem ex asse reliquit.
      Exheredavit te, Philomuse, pater.

Collapse )